- ITHYPALLI
- ITHYPALLImimorum genus, stantes pronuntiabant, ebriorum personâ et coronati; hoc enim ebriorum fuisse, est in Menaechmis et Symposio Platonis, et in Vita Xenocratis, de Polemone. Manuum insuper tegumenta gerebant ex floribus confecta. et tunicas albo ab medium distinctas a cinctura, quam cogebat velum Tarentinum, ad talos demissas. Hi silentio per ostium ingressi; ubi ab Orchestrae medium evaserant, convertebant sese, ad Theatrum et dicebant,Α᾿νάγετε εὐρυχωρίαν ποιεῖτε τῷ Θεῷ, ἐθέλειΓὰρ ὁ Θεὸς ὀρθὸς ἐσφυρωμένος διὰ μέσονΒαδίζειν ———Baccho nempe dicatum poema simul et celebritas: propterea quod ex opp. Bartiae, cui nomen erat Ε᾿λαθῆραι, Pegasus quidam mysteria detulit Athenas, una cum Liberi patis signo; quod populus cum segnius accepisset, eius contemptionis mox poenas dedit, pudoris partibus morbo correptis. Cui multis remediis frustra adhibitis ex oraculo φαλλοὺς, i. e. perticas, atque in earum fastigio coriaceum genitale cum publice, tum privatis in aedibus erexêrunt. Cui simile quid in Palaestinorum Historiâ legimus, unde forte turpitudini huicce Graecorum occasio fuit. Habes cantionem apud Aristoph. Acharnens. Paulo diversa ab Ithyphallis, φαλλοφόροι fuêre; de quibus alibi. Vide Scalig. Poet. l. 1. c. 10. ut et infra Phallus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.